CIDARIS

CIDARIS
CIDARIS
idem fuisse, quod Diadema, ceusetur Budaeo in Pandeclis, et Pancirollo, Varier. l. 1. c. 9. At vix nisi nomine a tiara discrepâsse, notat Alexander Neapolit Genial. dier. l. 1. c. 28. quod confirmatur ex Curtio, l. 3. c. 3. qui regmen Regum Persicorum Cidarim appellat. Agathias quoque. l. 4. regium Persarum pileum promiscue, nunc tiaram nunc Cidarim nominat, agens de Artaxerxe: quemadmodum de Varane, in utero adhuc latente, impositam fuisse Cidarim, i. e. tiaram rectam, ait Idem. Genus itaque erat pilei, e pilis contexti, Pollux, l. 10. c. 36. usique hôc capitis tegmine sunt Reges Armeniorum et Ponti, Reges Aegypti ac Aethiopiae: nec dissonat Diodor. Siculus, horum pileum dicens fuisse oblognum, aspidibus circumvolutum; nihilquippe vetat, Cidarim oblongum pileum dicere. Vide Anselm. Solerium, de Pileo, sect. 9. De eodem gestamine sic Paschalius, Quam Persae Tiaram, Armenii vocabant Cidarim, sive, ut ex Herodoro scribit Pollux Κίτταριν, et Κίταριν, i. e. diadema Regibus Armeniae peculiare, nec fere nisi nomine distinctum a tiara. Quamquam hôc quoque nomine fuit diadema aliorum quorundam Regum, velut Mithridatis Regis Ponti etc. Vide cum Coronar. l. 10. c. 3. Apud Hebraeos Pontificii capitis regmen sacrum, Cidaris nomine (quô et Sacerdotum) designaus B. Hieronymus, Ep. ad Fabiolam illud sic describit: Rotundum pileolum, quale pictum in Ulysse conspicimus, quasi sphaera media sit divisa et pars una ponatur in capite, hoc Graeci et Nostri tiaram, nonnulli galer um vocant, Hebraei Miznepseth: Non ahbet acumen in summo, non totum usque ad comam caput tegit, sed etiam partem a fronte inopertam relinquit: atque ita in occipitio vittâ constrictum est, ut non facile labatur ex capite. Est autem byssinum e sic fabre opertum linteolô, ut nulla acus vestigia appareant. Vide quoque Iosephum, Antiqq, Iud. l. 3. c. 8. qui, quid Cidaris Pontificia supra Sacendotalem haberet, ostendens sic ait: Pileô, qualiceteri Sacerdotes utebantur: super quem extabat alius consutilis, ex hyacintho variatus. Hunc aurea corona triplici ordine circumdabat, in qua spectabantur calyculi aurei, quales videmus in herba, quae Graecu hyoscyamus, (quam herbam prolixe describens, addit:) Eiusmodi corona ab occipitio circum tempora utraque procedebat: nam frontem isti calyculi non ambiebant; sed, ceu lorum quoddam latum aureum, quod sacru characteribus Dei nomen incisum habebat. Ubi videtur Iosephus coronulas soli Pontificiae cidari adscribere: Lyranus vero in Exodi, c. 39. in Sacerdotali quoque agnoscit; non quidem aureas, quales erant Pontificiae, sed byssinas etc. Hodiernorum Pontificum Cidaris triplicem continet coronam, supra simplicem Episcoporum inferiorum mitram: inventum, ut plerisque visum, Bonifacii VIII. de quo pluribus agit Anton. Mazaronius de tribus Pontif. Coron. et Car. Paschalius ubi supra, l. 9. c. 14. et l. 4. c. 21. Fuisse tamen hoc gestamen antiquius, et a Paulo II. postquam iam exolevisser, revocatum, monuit Iacobus Cardinalis Papiensis Comm. de rebus Pauli II. l. 2. Vide paulo ante laudatum Anselm. Solerium, l. eôd. sect. 12. et 13. ut et infra in Citaris et Cittaris. Sed et cidaris, Graece Κίδαρις, nomen saltationis Arcadibus olim usitatae, de qua vide Iul. Caes. Scaligerum, Poetic. l. 1. c. 18.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Cidaris — Fossile Cidaris species Scientific classification Kingdom: Animalia …   Wikipedia

  • cidaris — ● cidaris nom masculin (latin cidaris, du grec kidaris, diadème) Oursin des rivages du monde entier, aux longues baguettes à bout arrondi, homologues de piquants, servant à la locomotion …   Encyclopédie Universelle

  • Cidăris — Cidăris, 1) (Ant.), der Hauptschmuck des persischen Königs, in die Höhe stehend u. oben spitz zulaufend; 2) (Petref., Mehrzahl Cidariten), Gattung der Seeigel od. Echinoiden, kugeliger od. ellipsoidischer Körper mit kreisrundem Mund u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cidăris — Cidăris, s. Seeigel …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • cidaris — (entrée créée par le supplément) (si da ris) s. f. Terme d antiquité. Sorte de turban persan, que les rois particulièrement portaient, distinct de la tiare en ce que la cidaris avait de la hauteur et se terminait en pointe …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • cidaris — cid·a·ris …   English syllables

  • cidaris — …   Useful english dictionary

  • Apartment Residence Cidaris Canet-Plage — (Кане,Франция) Категория отеля: 2 звездочный отель Адрес: Ca …   Каталог отелей

  • CITARIS vel CIDARIS — Graece Κίτταρις et Κίταρις Polluci, ex Herodoto, diadema Regibus Arlneniae peculiare, nec nisi nomine fere distinctum a Persarum Tiara. Unde tiaram rectam, quam non nisi Regibus huius gentis ferre licuit, κίταριν ὀρθὴν vocat Plutarchus in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Юрская система и период* — средний из трех крупных геологических образований, на которые делится мезозойская группа и эра (см. Мезозойская эра). Название Ю. системы происходит от цепи Юрских гор, где она развита наиболее полно. Название оолитовой системы или оолита,… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”